

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 9: Versus 1
Et quintus angelus.Ordine narrationis et ordine temporis hic angelus dicitur esse quartus. Hic est enim damnatio eorum quos diabolus immittit ad praeparandas vias ante faciem Antichristi.Et vidi stellam.Id est flammam haereticorum de qua pauca dixerat, et quo fomite creverit, exponit.Stellam.Id est diabolum cadentem, et ne quis in locum ejus, id est in paradisum eat, laborantem.Et data est.Abyssus, id est tenebrosi. Puteus, id est profundiores haeretici, quia alios mergunt pravis sententiis. In hos clavem, id est potestatem accipere dicitur, quia tunc non sicut modo a Deo refrenabitur. Vel clavis illa sunt ipsi principes per quos haeretici operantur.